# Confessiones 12.1.63-66

Augustine, Confessiones, 12.1.63 to 12.1.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/12.1.63

12.23.32 his ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meae, quam tibi confiteor scienti deo meo, duo video dissensionum genera oboriri posse cum aliquid a nuntiis veracibus per signa enuntiatur: unum, si de veritate rerum, alterum, si de ipsius qui enuntiat voluntate dissensio est. aliter enim quaerimus de creaturae conditione quid verum sit, aliter autem quid in his verbis Moyses, egregius domesticus fidei tuae, intellegere lectorem auditoremque voluerit. in illo primo genere discedant a me omnes qui ea quae falsa sunt se scire arbitrantur; in hoc item altero discedant a me omnes qui ea quae falsa sunt Moysen dixisse arbitrantur. coniungar autem illis, domine, in te et delecter cum eis in te qui veritate tua pascuntur in latitudine caritatis, et accedamus simul ad verba libri tui et quaeramus in eis vountatem tuam per voluntatem famuli tui, cuius calamo dispensasti ea. 12.24.33 sed quis nostrum sic invenit eam inter tam multa vera quae in illis verbis aliter atque aliter intellectis occurrunt quaerentibus, ut tam fidenter dicat hoc sensisse Moysen atque hoc in illa narratione voluisse intellegi, quam fidenter dicit hoc verum esse, sive ille hoc senserit sive aliud? ecce enim, deus meus, ego servus tuus, qui vovi tibi sacrificium confessionis in his litteris et oro ut ex misericordia tua reddam tibi vota mea, ecce ego quam fidenter dico in tuo verbo incommutabili omnia te fecisse, invisibilia et visibilia. numquid tam fidenter dico non aliud quam hoc attendisse Moysen, cum scriberet, 'in principio fecit deus caelum et terram,' quia non, sicut in tua veritate hoc certum video, ita in eius mente video id eum cogitasse cum haec scriberet? potuit enim cogitare, 'in ipso faciendi exordio,' cum diceret: 'in principio'; potuit et caelum et terram hoc loco nullam iam formatam perfectamque naturam sive spiritalem sive corporalem, sed utramque inchoatam et adhuc informem velle intellegi. video quippe vere potuisse dici quidquid horum diceretur, sed quid horum in his verbis ille cogitaverit, non ita video, quamvis sive aliquid horum sive quid aliud quod a me commemoratum non est tantus vir ille mente conspexerit, cum haec verba promeret, verum eum vidisse apteque id enuntiavisse non dubitem.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
