# Confessiones 12.1.7-12

Augustine, Confessiones, 12.1.7 to 12.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/12.1.7

12.4.4 quid ergo vocaretur, quo etiam sensu tardioribus utcumque insinuaretur, nisi usitato aliquo vocabulo? quid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius informitati omnimodae quam terra et abyssus? minus enim speciosa sunt pro suo gradu infimo quam cetera superiora perlucida et luculenta omnia. cur ergo non accipiam informitatem materiae, quam sine specie feceras unde speciosum mundum faceres, ita commode hominibus intimatiam, ut appellaretur terra invisibilis et incomposita. 12.5.5 ea quaerit cogitatio quid sensus attingat et dicit sibi, 'non est intellegibilis forma sicut vita, sicut iustitia, quia materies est corporum, neque sensibilis, quoniam quid videatur et quid sentiatur in invisibili et incomposita non est,' dum sibi haec dicit humana cogitatio, conetur eam vel nosse ignorando vel ignorare noscendo? 12.6.6 ego vero, domine, si totum confitear tibi ore meo et calamo meo, quidquid de ista materia docuisti me, cuius antea nomen audiens et non intellegens, narrantibus mihi eis qui non intellegerent, eam cum speciebus innumeris et variis cogitabam et ideo non eam cogitabam. foedas et horribiles formas perturbatis ordinibus volvebat animus, sed formas tamen, et informe appellabam non quod careret forma, sed quod talem haberet ut, si appareret, insolitum et incongruum aversaretur sensus meus et conturbaretur infirmitas hominis. verum autem illud quod cogitabam non privatione omnis formae sed comparatione formosiorum erat informe, et suadebat vera ratio ut omnis formae qualescumque reliquias omnino detraherem, si vellem prorsus informe cogitare et non poteram. citius enim non esse censebam quod omni forma privaretur quam cogitabam quiddam inter formam et nihil, nec formatum nec nihil, informe prope nihil. et cessavit mens mea interrogare hinc spiritum meum plenum imaginibus formatorum corporum et eas pro arbitrio mutantem atque variantem, et intendi in ipsa corpora eorumque mutabilitatem altius inspexi, qua desinunt esse quod fuerant et incipiunt esse quod non erant, eundemque transitum de forma in formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non per omnino nihil. sed nosse cupiebam, non suspicari. et si totum tibi confiteatur vox et stilus meus, quidquid de ista quaestione enodasti mihi, quis legentium capere durabit? nec ideo tamen cessabit cor meum tibi dare honorem et canticum laudis de his quae dictare non sufficit. mutabilitas enim rerum mutabilium ipsa capax est formarum omnium in quas mutantur res mutabiles. et haec quid est? numquid animus? numquid corpus? numquid species animi vel corporis? si dici posset 'nihil aliquid' et 'est non est,' hoc eam dicerem; et tamen iam utcumque erat, ut species caperet istas visibiles et compositas.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
