# Confessiones 13.1.19-22

Augustine, Confessiones, 13.1.19 to 13.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/13.1.19

13.9.10 numquid aut pater aut filius non superferebatur super aquas? si tamquam loco sicut corpus, nec spiritus sanctus; si autem incommutabilis divinitatis eminentia super omne mutabile, et pater et filius et spiritus sanctus superferebatur super aquas. cur ergo tantum de spiritu tuo dictum est hoc? cur de illo tantum dictum est quasi locus ubi esset, qui non est locus, de quo solo dictum est quod sit donum tuum? in dono tuo requiescimus: ibi te fruimur. requies nostra locus noster. amor illuc attollit nos et spiritus tuus bonus exaltat humilitatem nostram de portis mortis. in bona voluntate pax nobis est. corpus pondere suo nititur ad locum suum. pondus non ad ima tantum est, sed ad locum suum. ignis sursum tendit, deorsum lapis; ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. oleum infra aquam fusum super aquam attollitur, aqua supra oleum fusa infra oleum demergitur; ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. minus ordinata inquieta sunt; ordinantur et quiescunt. pondus meum amor meus; eo feror, quocumque feror. dono tuo accendimur et sursum ferimur; inardescimus et imus. ascendimus ascensiones in corde et cantamus canticum graduum. igne tuo, igne tuo bono inardescimus et imus, quoniam sursum imus ad pacem Hierusalem, quoniam iucundatus sum in his qui dixerunt mihi, 'in domum domini ibimus.' ibi nos conlocabit voluntas bona, ut nihil velimus aliud quam permanere illic in aeternum. 13.10.11 beata creatura quae non novit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo, quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est attolleretur nullo intervallo temporis in ea vocatione qua dixisti, 'fiat lux,' et fieret lux. in nobis enim distinguitur tempore, quod tenebrae fuimus et lux efficimur; in illa vero dictum est quid esset; nisi inluminaretur, et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa et tenebrosa, ut appareret causa qua factum est ut aliter esset, id est ut ad lumen indeficiens conversa lux esset. qui potest intellegat, a te petat. ut quid mihi molestus est, quasi ego inluminem ullum hominem venientem in hunc mundum?

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
