# Confessiones 13.1.23-26

Augustine, Confessiones, 13.1.23 to 13.1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/13.1.23

13.11.12 trinitatem omnipotentem quis intelleget? et quis non loquitur eam, si tamen eam? rara anima quae, cum de illa loquitur, scit quod loquitur. et contendunt et dimicant, et nemo sine pace videt istam visionem. vellem ut haec tria cogitarent homines in se ipsis: longe aliud sunt ista tria quam illa trinitas, sed dico ubi se exerceant et probent et sentiant quam longe sunt. dico autem haec tria: esse, nosse, velle. sum enim et scio et volo. sum sciens et volens, et scio esse me et velle, et volo esse et scire. in his igitur tribus quam sit inseparabilis vita et una vita et una mens et una essentia, quam denique inseparabilis distinctio et tamen distinctio, videat qui potest. certe coram se est; attendat in se et videat et dicat mihi. sed cum invenerit in his aliquid et dixerit, non iam se putet invenisse illud quod supra ista est incommutabile, quod est incommutabiliter et scit incommutabiliter et vult incommutabiliter. et utrum propter tria haec et ibi trinitas, an in singulis haec tria, ut terna singulorum sint, an utrumque miris modis simpliciter et multipliciter infinito in se sibi fine, quo est et sibi notum est et sibi sufficit incommutabiliter idipsum copiosa unitatis magnitudine, quis facile cogitaverit? quis ullo modo dixerit? quis quolibet modo temere pronuntiaverit? 13.12.13 procede in confessione, fides mea; dic domino deo tuo, 'sancte, sancte, sancte, domine deus meus, in nomine tuo baptizati sumus, pater et fili et spiritus sancte, in nomine tuo baptizamus, pater et fili et spiritus sancte,' quia et apud nos in Christo suo fecit deus caelum et terram, spiritales et carnales ecclesiae suae. et terra nostra antequam acciperet formam doctrinae invisibilis erat et incomposita, et ignorantiae tenebris tegebamur, quoniam pro iniquitate erudisti hominem, et iudicia tua sicut multa abyssus. sed quia spiritus tuus superferebatur super aquam, non reliquit miseriam nostram misericordia tua, et dixisti, 'fiat lux'; 'paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum.' 'paenitentiam agite'; 'fiat lux.' et quoniam conturbata erat ad nos ipsos anima nostra, commemorati sumus tui, domine, de terra Iordanis et de monte aequali tibi sed parvo propter nos, et displicuerunt nobis tenebrae nostrae, et conversi sumus ad te, et facta est lux. et ecce fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
