# Confessiones 13.1.27-30

Augustine, Confessiones, 13.1.27 to 13.1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/13.1.27

13.13.14 et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem: spe enim salvi facti sumus. spes autem quae videtur non est spes. adhuc abyssus abyssum invocat, sed iam in voce cataractarum tuarum. adhuc et ille qui dicit, 'non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus,' etiam ipse nondum se arbitratur comprehendisse, et quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extenditur et ingemescit gravatus, et sitit anima eius ad deum vivum, quemadmodum cervi ad fontes aquarum, et dicit, 'quando veniam?', habitaculum suum, quod de caelo est, superindui cupiens, et vocat inferiorem abyssum dicens, 'nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae,' et, 'nolite pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis,' et, 'o stulti Galatae, quis vos fascinavit?' sed iam non in voce sua; in tua enim, qui misisti spiritum tuum de excelsis per eum qui ascendit in altum et aperuit cataractas donorum suorum, ut fluminis impetus laetificarent civitatem tuam. illi enim suspirat sponsi amicus, habens iam spiritus primitias penes eum, sed adhuc in semet ipso ingemescens, adoptionem expectans, redemptionem corporis sui. illi suspirat (membrum est enim sponsae) et illi zelat (amicus est enim sponsi); illi zelat non sibi, quia in voce cataractarum tuarum, non in voce sua, invocat alteram abyssum, cui zelans timet ne sicut serpens Evam decepit astutia sua, sic et eorum sensus corrumpantur a castitate quae est in sponso nostro, unico tuo. quae est illa speciei lux? cum videbimus eum sicuti est, et transierint lacrimae, quae mihi factae sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie, 'ubi est deus tuus?' 13.14.15 et ego dico, 'deus meus ubi es?' ecce ubi es. respiro in te paululum, cum effundo super me animam meam in voce exultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis. et adhuc tristis est, quia relabitur et fit abyssus, vel potius sentit adhuc se esse abyssum. dicit ei fides mea, quam accendisti in nocte ante pedes meos, 'quare tristis es, anima, et quare conturbas me? spera in domino.' lucerna pedibus tuis verbum eius. spera et persevera, donec transeat nox, mater iniquorum, donec transeat ira domini, cuius filii et nos fuimus aliquando tenebrae, quarum residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo, donec aspiret dies et removeantur umbrae. spera in domino; mane astabo et contemplabor; semper confitebor illi. mane astabo et videbo salutare vultus mei, deum meum, qui vivificabit et mortalia corpora nostra propter spiritum, qui habitat in nobis, quia super interius nostrum tenebrosum et fluvidum misericorditer superferebatur. unde in hac peregrinatione pignus accepimus, ut iam simus lux, dum adhuc spe salvi facti sumus et filii lucis et filii diei, non filii noctis neque tenebrarum, quod tamen fuimus. inter quos et nos in isto adhuc incerto humanae notitiae tu solus dividis, qui probas corda nostra, et vocas lucem diem et tenebras noctem. quis enim nos discernit nisi tu? quid autem habemus quod non accepimus a te, ex eadem massa vasa in honorem ex qua sunt et alia facta in contumeliam?

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
