Latin
13.1.37 to 13.1.42
Augustine, Confessiones 13.1.37-42
Not analysed yet
13. 16. 19 nam sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter et scis incommutabiliter et vis incommutabiliter, et essentia tua scit et vult incommutabiliter, et scientia tua est et vult incommutabiliter, et voluntas tua est et scit incommutabiliter, nec videtur iustum esse coram te ut, quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab inluminato commutabili. ideoque anima mea tamquam terra sine aqua tibi, quia sicut se inluminare de se non potest, ita se satiare de se non potest. sic enim apud te fons vitae, quomodo in lumine tuo videbimus lumen. 13. 17. 20 quis congregavit amaricantes in societatem unam? idem namque illis finis est temporalis et terrenae felicitatis, propter quam faciunt omnia, quamvis innumerabili varietate curarum fluctuent. quis, domine, nisi tu, qui dixisti ut congregarentur aquae in congregationem unam et appareret arida sitiens tibi, quoniam tuum est et mare et tu fecisti illud, et aridam terram manus tuae formaverunt? neque enim amaritudo voluntatum sed congregatio aquarum vocatur mare. tu enim coherces etiam malas cupiditates animarum et figis limites, quousque progredi sinantur aquae ut in se comminuantur fluctus earum, atque ita facis mare ordine imperii tui super omnia. 13. 17. 21 at animas sitientes tibi et apparentes tibi alio fine distinctas a societate maris occulto et dulci fonte inrigas, ut et terra det fructum suum. et dat fructum suum et te iubente, domino deo suo, germinat anima nostra opera misericordiae secundum genus, diligens proximum in subsidiis necessitatum carnalium, habens in se semen secundum similitudinem, quoniam ex nostra infirmitate compatimur ad subveniendum indigentibus similiter opitulantes, quemadmodum nobis vellemus opem ferri, si eodem modo indigeremus, non tantum in facilibus tamquam in herba seminali, sed etiam in protectione adiutorii forti robore, sicut lignum fructiferum, id est beneficum ad eripiendum eum qui iniuriam patitur de manu potentis et praebendo protectionis umbraculum valido robore iusti iudicii.