# Confessiones 13.1.5-8

Augustine, Confessiones, 13.1.5 to 13.1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/13.1.5

13.2.3 quid te promeruit materies corporalis, ut esset saltem invisibilis et incomposita, quia neque hoc esset nisi quia fecisti? ideoque te, quia non erat, promereri ut esset non poterat. aut quid te promeruit inchoatio creaturae spiritalis, ut saltem tenebrosa fluitaret similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem verbum converteretur ad idem a quo facta est atque ab eo inluminata lux fieret, quamvis non aequaliter tamen conformis formae aequali tibi? sicut enim corpori non hoc est esse quod pulchrum esse (alioquin deforme esse non posset), ita etiam creato spiritui non id est vivere quod sapienter vivere: alioquin incommutabiliter saperet. bonum autem illi est haerere tibi semper, ne quod adeptus est conversione aversione lumen amittat et relabatur in vitam tenebrosae abysso similem. nam et nos, qui secundum animam creatura spiritalis sumus, aversi a te, nostro lumine, in ea vita fuimus aliquando tenebrae et in reliquiis obscuritatis nostrae laboramus, donec simus iustitia tua in unico tuo sicut montes dei. nam iudicia tua fuimus sicut multa abyssus. 13.3.4 quod autem in primis conditionibus dixisti, 'fiat lux, et facta est lux,' non incongruenter hoc intellego in creatura spiritali, quia erat iam qualiscumque vita quam inluminares. sed sicut non te promeruerat ut esset talis vita quae inluminari posset, ita nec cum iam esset promeruit te ut inluminaretur. neque enim eius informitas placeret tibi si non lux fieret, non existendo sed intuendo inluminantem lucem eique cohaerendo, ut et quod utcumque vivit et quod beate vivit non deberet nisi gratiae tuae, conversa per commutationem meliorem ad id quod neque in melius neque in deterius mutari potest. quod tu solus es, quia solus simpliciter es, cui non est aliud vivere, aliud beate vivere, quia tua beatitudo es.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
