# Confessiones 13.1.57-60

Augustine, Confessiones, 13.1.57 to 13.1.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/13.1.57

13.21.29 ac per hoc in verbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum amaritudine terra discreta eicit non reptilia animarum vivarum et volatilia, sed animam vivam. neque enim iam opus habet baptismo, quo gentibus opus est, sicut opus habebat cum aquis tegeretur. non enim intratur aliter in regnum caelorum ex illo quo instituisti ut sic intretur, nec magnalia mirabilium quaerit quibus fiat fides. neque enim nisi signa et prodigia viderit, non credit, cum iam distincta sit terra fidelis ab aquis maris infidelitate amaris, et linguae in signo sunt non fidelibus sed infidelibus. nec isto igitur genere volatili, quod verbo tuo produxerunt aquae, opus habet terra quam fundasti super aquas. immitte in eam verbum tuum per nuntios tuos, opera enim eorum narramus. sed tu es qui operaris in eis, et operentur animam vivam. terra producit eam, quia terra causa est ut haec agant in ea, sicut mare fuit causa ut agerent reptilia animarum vivarum et volatilia sub firmamento caeli, quibus iam terra non indiget, quamvis piscem manducet levatum de profundo in ea mensa quam parasti in conspectu credentium; ideo enim de profundo levatus est, ut alat aridam. et aves marina progenies, sed tamen super terram multiplicantur. primarum enim vocum evangelizantium infidelitas hominum causa extitit, sed et fideles exhortantur et benedicuntur eis multipliciter de die in diem. at vero anima viva de terra sumit exordium, quia non prodest nisi iam fidelibus continere se ab amore huius saeculi, ut anima eorum tibi vivat, quae mortua erat in deliciis vivens, deliciis, domine, mortiferis, nam tu puri cordis vitales deliciae. 13.21.30 operentur ergo iam in terra ministri tui, non sicut in aquis infidelitatis annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et voces mysticas, ubi intenta fit ignorantia mater admirationis in timore occultorum signorum (talis enim est introitus ad fidem filiis Adam oblitis tui, dum se abscondunt a facie tua et fiunt abyssus), sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi et sint forma fidelibus vivendo coram eis et excitando ad imitationem. sic enim non tantum ad audiendum sed etiam ad faciendum audiunt, 'quaerite deum et vivet anima vestra, ut producat terra animam viventem; nolite conformari huic saeculo, continete vos ab eo.' evitando vivit anima, quae appetendo moritur. continete vos ab immani feritate superbiae, ab inerti voluptate luxuriae, et a fallaci nomine scientiae, ut sint bestiae mansuetae et pecora edomita et innoxii serpentes. motus enim animae sunt isti in allegoria; sed fastus elationis et delectatio libidinis et venenum curiositatis motus sunt animae mortuae, quia non ita moritur ut omni motu careat, quoniam discedendo a fonte vitae moritur atque ita suscipitur a praetereunte saeculo et conformatur ei.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
