# Confessiones 13.1.67-70

Augustine, Confessiones, 13.1.67 to 13.1.70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/13.1.67

13.23.34 ideoque homo, quem fecisti ad imaginem tuam, non accepit potestatem luminarium caeli neque ipsius occulti caeli neque diei et noctis, quae ante caeli constitutionem vocasti, neque congregationis aquarum, quod est mare, sed accepit potestatem piscium maris et volatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium quae repunt super terram. iudicat enim et approbat quod recte, improbat autem quod perperam invenerit, sive in ea sollemnitate sacramentorum quibus initiantur quos pervestigat in aquis multis misericordia tua, sive in ea qua ille piscis exhibetur quem levatum de profundo terra pia comedit, sive in verborum signis vocibusque subiectis auctoritati libri tui tamquam sub firmamento volitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando, benedicendo atque invocando te, ore erumpentibus atque sonantibus signis, ut respondeat populus, 'amen.' quibus omnibus vocibus corporaliter enuntiandis causa est abyssus saeculi et caecitas carnis, qua cogitata non possunt videri, ut opus sit instrepere in auribus. ita, quamvis multiplicentur volatilia super terram, ex aquis tamen originem ducunt. iudicat etiam spiritalis approbando quod rectum, improbando autem quod perperam invenerit in operibus moribusque fidelium, elemosynis tamquam terra fructifera et de anima viva mansuefactis affectionibus, in castitate, in ieiuniis, in cogitationibus piis de his quae per sensum corporis percipiuntur. de his enim iudicare nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi habet. 13.24.35 sed quid est hoc et quale mysterium est? ecce benedicis homines, o domine, ut crescant et multiplicentur et impleant terram. nihilne nobis ex hoc innuis, ut intellegamus aliquid? cur non ita benedixeris lucem quam vocasti diem nec firmamentum caeli nec luminaria nec sidera nec terram nec mare? dicerem te, deus noster, qui nos ad imaginem tuam creasti, dicerem te hoc donum benedictionis homini proprie voluisse largiri, nisi hoc modo benedixisses pisces et cetos, ut crescerent et multiplicarentur et implerent aquas maris, et volatilia multiplicarentur super terram. item dicerem ad ea rerum genera pertinere benedictionem hanc quae gignendo ex semet ipsis propagantur, si eam reperirem in arbustis et frutectis et in pecoribus terrae. nunc autem nec herbis et lignis dictum est nec bestiis et serpentibus, 'crescite et multiplicamini,' cum haec quoque omnia sicut pisces et aves et homines gignendo augeantur genusque custodiant.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
