# Confessiones 13.1.75-78

Augustine, Confessiones, 13.1.75 to 13.1.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/13.1.75

13.25.38 volo etiam dicere, domine deus meus, quod me consequens tua scriptura commonet, et dicam nec verebor. vera enim dicam te mihi inspirante quod ex eis verbis voluisti ut dicerem. neque enim alio praeter te inspirante credo me verum dicere, cum tu sis veritas, omnis autem homo mendax, et ideo qui loquitur mendacium, de suo loquitur. ergo ut verum loquar, de tuo loquor. ecce dedisti nobis in escam omne faenum sativum seminans semen quod est super omnem terram, et omne lignum quod habet in se fructum seminis sativi. nec nobis solis sed et omnibus avibus caeli et bestiis terrae atque serpentibus; piscibus autem et cetis magnis non dedisti haec. dicebamus enim eis terrae fructibus significari et in allegoria figurari opera misericordiae, quae huius vitae necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. talis terra erat pius Onesiphorus, cuius domui dedisti misericordiam, quia frequenter Paulum tuum refrigeravit et catenam eius non erubuit. hoc fecerunt et fratres et tali fruge fructificaverunt qui quod ei deerat suppleverunt ex Macedonia. quomodo autem dolet quaedam ligna quae fructum ei debitum non dederunt, ubi ait, 'in prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.' esca enim debetur eis qui ministrant doctrinam rationalem per intellegentias divinorum mysteriorum, et ita eis debetur tamquam hominibus. debetur autem eis (sicut animae vivae) praebentibus se ad imitandum in omni continentia. item debetur eis tamquam volatilibus propter benedictiones eorum, quae multiplicantur super terram, quoniam in omnem terram exiit sonus eorum. 13.26.39 pascuntur autem his escis qui laetantur eis, nec illi laetantur eis, quorum deus venter. neque enim et in illis qui praebent ista, ea quae dant fructus est, sed quo animo dant. itaque ille qui deo serviebat non suo ventri, video plane unde gaudeat, video et congratulor ei valde. acceperat enim a Philippensibus quae per Epaphroditum miserant; sed tamen unde gaudeat, video. unde autem gaudet, inde pascitur, quia in veritate loquens 'gavisus sum,' inquit, 'magnifice in domino, quia tandem aliquando repullulastis sapere pro me, in quo sapiebatis; taedium autem habuistis.' isti ergo diuturno taedio marcuerant et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis, et gaudet eis, quia repullularunt, non sibi, quia eius indigentiae subvenerunt. ideo secutus ait, 'non quod desit aliquid dico; ego enim didici in quibus sum sufficiens esse. scio et minus habere, scio et abundare; in omnibus et in omni imbutus sum, et satiari et esurire et abundare et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat.'

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
