# Confessiones 13.1.83-88

Augustine, Confessiones, 13.1.83 to 13.1.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/13.1.83

13.27.42 ideoque dicam quod verum est coram te, domine, cum homines idiotae atque infideles, quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta initiorum et magnalia miraculorum, quae nomine piscium et cetorum significari credidimus, suscipiunt corporaliter reficiendos aut in aliquo usu praesentis vitae adiuvandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit et quo pertineat ignorent, nec illi istos pascunt nec isti ab illis pascuntur, quia nec illi haec sancta et recta voluntate operantur nec isti eorum datis, ubi fructum nondum vident, laetantur. inde quippe animus pascitur, unde laetatur. et ideo pisces et ceti non vescuntur escis quas non germinat nisi iam terra ab amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta. 13.28.43 et vidisti, deus, omnia quae fecisti, et ecce bona valde, quia et nos videmus ea, et ecce omnia bona valde. in singulis generibus operum tuorum, cum dixisses ut fierent, et facta essent, illud atque illud vidisti quia bonum est. septies numeravi scriptum esse te vidisse quia bonum est quod fecisti; et hoc octavum est quia vidisti omnia quae fecisti, et ecce non solum bona sed etiam valde bona tamquam simul omnia. nam singula tantum bona erant, simul autem omnia et bona et valde. hoc dicunt etiam quaeque pulchra corpora, quia longe multo pulchrius est corpus quod ex membris pulchris omnibus constat quam ipsa membra singula quorum ordinatissimo conventu completur universum, quamvis et illa etiam singillatim pulchra sunt. 13.29.44 et attendi, ut invenirem utrum septies vel octies videris quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt, et in tua visione non inveni tempora per quae intellegerem quod totiens videris quae fecisti, et dixi, 'o domine, nonne ista scriptura tua vera est, quoniam tu verax et veritas edidisti eam? cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione tempora, et ista scriptura tua mihi dicit per singulos dies ea quae fecisti te vidisse quia bona sunt, et cum ea numerarem, inveni quotiens?' ad haec tu dicis mihi, quoniam tu es deus meus et dicis voce forti in aure interiore servo tuo, perrumpens meam surditatem et clamans: 'o homo, nempe quod scriptura mea dicit, ego dico. et tamen illa temporaliter dicit, verbo autem meo tempus non accedit, quia aequali mecum aeternitate consistit. sic ea quae vos per spiritum meum videtis ego video, sicut ea quae vos per spiritum meum dicitis ego dico. atque ita cum vos temporaliter ea videatis, non ego temporaliter video, quemadmodum, cum vos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico.'

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
