# Confessiones 2.1.11-14

Augustine, Confessiones, 2.1.11 to 2.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/2.1.11

2.3.6 sed ubi sexto illo et decimo anno, interposito otio ex necessitate domestica, feriatus ab omni schola cum parentibus esse coepi, excesserunt caput meum vepres libidinum, et nulla erat eradicans manus. quin immo ubi me ille pater in balneis vidit pubescentem et inquieta indutum adulescentia, quasi iam ex hoc in nepotes gestiret, gaudens matri indicavit, gaudens vinulentia in qua te iste mundus oblitus est creatorem suum et creaturam tuam pro te amavit, de vino invisibili perversae atque inclinatae in ima voluntatis suae. sed matris in pectore iam inchoaveras templum tuum et exordium sanctae habitationis tuae, nam ille adhuc catechumenus et hoc recens erat. itaque illa exilivit pia trepidatione ac tremore et, quamvis mihi nondum fideli, timuit tamen vias distortas in quibus ambulant qui ponunt ad te tergum et non faciem. 2.3.7 ei mihi! et audeo dicere tacuisse te, deus meus, cum irem abs te longius? itane tu tacebas tunc mihi? et cuius erant nisi tua verba illa per matrem meam, fidelem tuam, quae cantasti in aures meas? nec inde quicquam descendit in cor, ut facerem illud. volebat enim illa, et secreto memini ut monuerit cum sollicitudine ingenti, ne fornicarer maximeque ne adulterarem cuiusquam uxorem. qui mihi monitus muliebres videbantur, quibus obtemperare erubescerem. illi autem tui erant et nesciebam, et te tacere putabam atque illam loqui per quam mihi tu non tacebas, et in illa contemnebaris a me, a me, filio eius, filio ancillae tuae, servo tuo. sed nesciebam et praeceps ibam tanta caecitate ut inter coaetaneos meos puderet me minoris dedecoris, quoniam audiebam eos iactantes flagitia sua et tanto gloriantes magis, quanto magis turpes essent, et libebat facere non solum libidine facti verum etiam laudis. quid dignum est vituperatione nisi vitium? ego, ne vituperarer, vitiosior fiebam, et ubi non suberat quo admisso aequarer perditis, fingebam me fecisse quod non feceram, ne viderer abiectior quo eram innocentior, et ne vilior haberer quo eram castior.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
