# Confessiones 2.1.31-34

Augustine, Confessiones, 2.1.31 to 2.1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/2.1.31

2.8.16 quem fructum habui miser aliquando in his quae nunc recolens erubesco, maxime in illo furto in quo ipsum furtum amavi, nihil aliud, cum et ipsum esset nihil et eo ipso ego miserior? et tamen solus id non fecissem (sic recordor animum tunc meum), solus omnino id non fecissem. ergo amavi ibi etiam consortium eorum cum quibus id feci. non ergo nihil aliud quam furtum amavi? immo vero nihil aliud, quia et illud nihil est. quid est re vera? (quis est qui doceat me, nisi qui inluminat cor meum et discernit umbras eius?) quid est? quod mihi venit in mentem quaerere et discutere et considerare, quia si tunc amarem poma illa quae furatus sum et eis frui cuperem, possem etiam solus; si satis esset committere illam iniquitatem qua pervenirem ad voluptatem meam, nec confricatione consciorum animorum accenderem pruritum cupiditatis meae. sed quoniam in illis pomis voluptas mihi non erat, ea erat in ipso facinore quam faciebat consortium simul peccantium. 2.9.17 quid erat ille affectus animi? certe enim plane turpis erat nimis, et vae mihi erat qui habebam illum. sed tamen quid erat? delicta quis intellegit? risus erat quasi titillato corde, quod fallebamus eos qui haec a nobis fieri non putabant et vehementer nolebant. cur ergo eo me delectabat quo id non faciebam solus? an quia etiam nemo facile solus ridet? nemo quidem facile, sed tamen etiam solos et singulos homines, cum alius nemo praesens, vincit risus aliquando, si aliquid nimie ridiculum vel sensibus occurit vel animo. at ego illud solus non facerem, non facerem omnino solus. ecce est coram te, deus meus, viva recordatio animae meae. solus non facerem furtum illud, in quo me non libebat id quod furabar sed quia furabar: quod me solum facere prorsus non liberet, nec facerem. o nimis inimica amicitia, seductio mentis investigabilis, ex ludo et ioco nocendi aviditas et alieni damni appetitus nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine! sed cum dicitur, 'eamus, faciamus,' et pudet non esse impudentem.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
