# Confessiones 3.1.33-36

Augustine, Confessiones, 3.1.33 to 3.1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/3.1.33

3.9.17 sed inter flagitia et facinora et tam multas iniquitates sunt peccata proficientium, quae a bene iudicantibus et vituperantur ex regula perfectionis et laudantur spe frugis sicut herba segetis. et sunt quaedam similia vel flagitio vel facinori et non sunt peccata, quia nec te offendunt, dominum deum nostrum, nec sociale consortium, cum conciliantur aliqua in usum vitae, congrua et tempori, et incertum est an libidine habendi, aut puniuntur corrigendi studio potestate ordinata, et incertum est an libidine nocendi. multa itaque facta quae hominibus improbanda viderentur testimonio tuo approbata sunt, et multa laudata ab hominibus te teste damnantur, cum saepe se aliter habet species facti et aliter facientis animus atque articulus occulti temporis. cum vero aliquid tu repente inusitatum et improvisum imperas, etiamsi hoc aliquando vetuisti, quamvis causam imperii tui pro tempore occultes et quamvis contra pactum sit aliquorum hominum societatis, quis dubitet esse faciendum, quando ea iusta est societas hominum quae servit tibi? sed beati qui te imperasse sciunt. fiunt enim omnia a servientibus tibi, vel ad exhibendum quod ad praesens opus est, vel ad futura praenuntianda. 3.10.18 haec ego nesciens inridebam illos sanctos servos et prophetas tuos. et quid agebam cum inridebam eos, nisi ut inriderer abs te sensim atque paulatim perductus ad eas nugas ut crederem ficum plorare cum decerpitur et matrem eius arborem lacrimis lacteis? quam tamen ficum si comedisset aliquis sanctus, alieno sane non suo scelere decerptam, misceret visceribus et anhelaret de illa angelos, immo vero particulas dei gemendo in oratione atque ructando. quae particulae summi et veri dei ligatae fuissent in illo pomo, nisi electi sancti dente ac ventre solverentur. et credidi miser magis esse misericordiam praestandam fructibus terrae quam hominibus propter quos nascerentur. si quis enim esuriens peteret qui manichaeus non esset, quasi capitali supplicio damnanda buccella videretur si ei daretur.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
