# Confessiones 4.1.45-48

Augustine, Confessiones, 4.1.45 to 4.1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/4.1.45

4.14.23 at ille rhetor ex eo erat genere quem sic amabam ut vellem esse me talem. et errabam typho et circumferebar omni vento, et nimis occulte gubernabar abs te. et unde scio et unde certus confiteor tibi quod illum in amore laudantium magis amaveram quam in rebus ipsis de quibus laudabatur? quia si non laudatum vituperarent eum idem ipsi et vituperando atque spernendo ea ipsa narrarent, non accenderer in eo et non excitarer, et certe res non aliae forent nec homo ipse alius, sed tantummodo alius affectus narrantium. ecce ubi iacet anima infirma nondum haerens soliditati veritatis: sicut aurae linguarum flaverint a pectoribus opinantium, ita fertur et vertitur, torquetur ac retorquetur, et obnubilatur ei lumen et non cernitur veritas, et ecce est ante nos. et magnum quiddam mihi erat, si sermo meus et studia mea illi viro innotescerent. quae si probaret, flagrarem magis; si autem improbaret, sauciaretur cor vanum et inane soliditatis tuae. et tamen pulchrum illud atque aptum, unde ad eum scripseram, libenter animo versabam ob os contemplationis meae et nullo conlaudatore mirabar. 4.15.24 sed tantae rei cardinem in arte tua nondum videbam, omnipotens, qui facis mirabilia solus, et ibat animus per formas corporeas et pulchrum, quod per se ipsum, aptum autem, quod ad aliquid adcommodatum deceret, definiebam et distinguebam et exemplis corporeis adstruebam. et converti me ad animi naturam, et non me sinebat falsa opinio quam de spiritalibus habebam verum cernere. et inruebat in oculos ipsa vis veri, et avertebam palpitantem mentem ab incorporea re ad liniamenta et colores et tumentes magnitudines et, quia non poteram ea videre in animo, putabam me non posse videre animum. et cum in virtute pacem amarem, in vitiositate autem odissem discordiam, in illa unitatem, in ista quandam divisionem notabam, inque illa unitate mens rationalis et natura veritatis ac summi boni mihi esse videbatur, in ista vero divisione inrationalis vitae nescioquam substantiam et naturam summi mali, quae non solum esset substantia sed omnino vita esset, et tamen abs te non esset, deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. et illam 'monadem' appellabam tamquam sine ullo sexu mentem, hanc vero 'dyadem', iram in facinoribus, libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer. non enim noveram neque didiceram nec ullam substantiam malum esse nec ipsam mentem nostram summum atque incommutabile bonum.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
