Latin
5.1.33 to 5.1.36
Augustine, Confessiones 5.1.33-36
Not analysed yet
5. 9. 17 non itaque video quomodo sanaretur, si mea talis illa mors transverberasset viscera dilectionis eius. et ubi essent tantae preces, et tam crebrae sine intermissione? nusquam nisi ad te. an vero tu, deus misericordiarum, sperneres cor contritum et humilatum viduae castae ac sobriae, frequentantis elemosynas, obsequentis atque servientis sanctis tuis, nullum diem praetermittentis oblationem ad altare tuum, bis die, mane et vespere, ad ecclesiam tuam sine ulla intermissione venientis, non ad vanas fabulas et aniles loquacitates, sed ut te audiret in tuis sermonibus et tu illam in suis orationibus? huiusne tu lacrimas, quibus non a te aurum et argentum petebat, nec aliquod nutabile aut volubile bonum, sed salutem animae filii sui, tu, cuius munere talis erat, contemneres et repelleres ab auxilio tuo? nequaquam, domine. immo vero aderas et exaudiebas et faciebas ordine quo praedestinaveras esse faciendum. absit ut tu falleres eam in illis visionibus et responsis tuis, quae iam commemoravi et quae non commemoravi, quae illa fideli pectore tenebat et semper orans tamquam chirographa tua ingerebat tibi. dignaris enim, quoniam in saeculum misericordia tua, eis quibus omnia debita dimittis, etiam promissionibus debitor fieri. 5. 10. 18 recreasti ergo me ab illa aegritudine et salvum fecisti filium ancillae tuae tunc interim corpore, ut esset cui salutem meliorem atque certiorem dares. et iungebar etiam tunc Romae falsis illis atque fallentibus sanctis, non enim tantum auditoribus eorum, quorum e numero erat etiam is in cuius domo aegrotaveram et convalueram, sed eis etiam quos electos vocant. adhuc enim mihi videbatur non esse nos qui peccamus, sed nescio quam aliam in nobis peccare naturam, et delectabat superbiam meam extra culpam esse et, cum aliquid mali fecissem, non confiteri me fecisse, ut sanares animam meam, quoniam peccabat tibi, sed excusare me amabam et accusare nescio quid aliud quod mecum esset et ego non essem. verum autem totum ego eram et adversus me impietas mea me diviserat, et id erat peccatum insanabilius, quo me peccatorem non esse arbitrabar, et execrabilis iniquitas, te, deus omnipotens, te in me ad perniciem meam, quam me a te ad salutem malle superari. nondum ergo posueras custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea, ut non declinaret cor meum in verba mala ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem, et ideo adhuc combinabam cum electis eorum, sed tamen iam desperans in ea falsa doctrina me posse proficere, eaque ipsa quibus, si nihil melius reperirem, contentus esse decreveram iam remissius neglegentiusque retinebam.