# Confessiones 6.1.19-22

Augustine, Confessiones, 6.1.19 to 6.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/6.1.19

6.6.10 recedant ergo ab anima mea qui dicunt ei, 'interest unde quis gaudeat. gaudebat mendicus ille vinulentia, tu gaudere cupiebas gloria.' qua gloria, domine, quae non est in te? nam sicut verum gaudium non erat, ita nec illa vera gloria et amplius vertebat mentem meam. et ille ipsa nocte digesturus erat ebrietatem suam, ego cum mea dormieram et surrexeram et dormiturus et surrecturus eram, vide quot dies! interest vero unde quis gaudeat, scio, et gaudium spei fidelis incomparabiliter distat ab illa vanitate, sed et tunc distabat inter nos. nimirum quippe ille felicior erat, non tantum quod hilaritate perfundebatur, cum ego curis eviscerarer, verum etiam quod ille bene optando adquisiverat vinum, ego mentiendo quaerebam typhum. dixi tunc multa in hac sententia caris meis, et saepe advertebam in his quomodo mihi esset, et inveniebam male mihi esse et dolebam et conduplicabam ipsum male et, si quid adrisisset prosperum, taedebat apprehendere, quia paene priusquam teneretur avolabat. 6.7.11 congemescebamus in his qui simul amice vivebamus, et maxime ac familiarissime cum Alypio et Nebridio ista conloquebar. quorum Alypius ex eodem quo ego eram ortus municipio, parentibus primatibus municipalibus, me minor natu. nam et studuerat apud me, cum in nostro oppido docere coepi, et postea Carthagini, et diligebat multum, quod ei bonus et doctus viderer, et ego illum propter magnam virtutis indolem, quae in non magna aetate satis eminebat. gurges tamen morum Carthaginiensium, quibus nugatoria fervent spectacula, absorbuerat eum in insaniam circensium. sed cum in eo miserabiliter volveretur, ego autem rhetoricam ibi professus publica schola uterer, nondum me audiebat ut magistrum propter quandam simultatem quae inter me et patrem eius erat exorta. et compereram quod circum exitiabiliter amaret, et graviter angebar, quod tantam spem perditurus vel etiam perdidisse mihi videbatur. sed monendi eum et aliqua cohercitione revocandi nulla erat copia vel amicitiae benivolentia vel iure magisterii. putabam enim eum de me cum patre sentire, ille vero non sic erat. itaque postposita in hac re patris voluntate salutare me coeperat veniens in auditorium meum et audire aliquid atque abire.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
