Latin
6.1.49 to 6.1.52
Augustine, Confessiones 6.1.49-52
Not analysed yet
6. 15. 25 interea mea peccata multiplicabantur, et avulsa a latere meo tamquam impedimento coniugii cum qua cubare solitus eram, cor, ubi adhaerebat, concisum et vulneratum mihi erat et trahebat sanguinem. et illa in Africam redierat, vovens tibi alium se virum nescituram, relicto apud me naturali ex illa filio meo. at ego infelix nec feminae imitator, dilationis impatiens, tamquam post biennium accepturus eam quam petebam, quia non amator coniugii sed libidinis servus eram, procuravi aliam, non utique coniugem, quo tamquam sustentaretur et perduceretur vel integer vel auctior morbus animae meae satellitio perdurantis consuetudinis in regnum uxorium. nec sanabatur vulnus illud meum quod prioris praecisione factum erat, sed post fervorem doloremque acerrimum putrescebat, et quasi frigidius sed desperatius dolebat. 6. 16. 26 tibi laus, tibi gloria, fons misericordiarum! ego fiebam miserior et tu propinquior. aderat iam iamque dextera tua raptura me de caeno et ablutura, et ignorabam. nec me revocabat a profundiore voluptatum carnalium gurgite nisi metus mortis et futuri iudicii tui, qui per varias quidem opiniones numquam tamen recessit de pectore meo. et disputabam cum amicis meis Alypio et Nebridio de finibus bonorum et malorum: Epicurum accepturum fuisse palmam in animo meo, nisi ego credidissem post mortem restare animae vitam et tractus meritorum, quod Epicurus credere noluit. et quaerebam si essemus immortales et in perpetua corporis voluptate sine ullo amissionis terrore viveremus, cur non essemus beati aut quid aliud quaereremus, nesciens idipsum ad magnam miseriam pertinere quod ita demersus et caecus cogitare non possem lumen honestatis et gratis amplectendae pulchritudinis quam non videt oculus carnis, et videtur ex intimo. nec considerabam miser ex qua vena mihi manaret quod ista ipsa foeda tamen cum amicis dulciter conferebam, nec esse sine amicis poteram beatus, etiam secundum sensum quem tunc habebam in quantalibet affluentia carnalium voluptatum. quos utique amicos gratis diligebam vicissimque ab eis me diligi gratis sentiebam. o tortuosas vias! vae animae audaci quae speravit, si a te recessisset, se aliquid melius habituram! versa et reversa in tergum et in latera et in ventrem, et dura sunt omnia, et tu solus requies. et ecce ades et liberas a miserabilibus erroribus et constituis nos in via tua et consolaris et dicis, 'currite, ego feram et ego perducam et ibi ego feram.'