Latin
7.1.17 to 7.1.20
Augustine, Confessiones 7.1.17-20
Not analysed yet
7. 6. 9 his itaque auditis et creditis (talis quippe narraverat) omnis illa reluctatio mea resoluta concidit, et primo Firminum ipsum conatus sum ab illa curiositate revocare, cum dicerem, constellationibus eius inspectis ut vera pronuntiarem, debuisse me utique videre ibi parentes inter suos esse primarios, nobilem familiam propriae civitatis, natales ingenuos, honestam educationem liberalesque doctrinas; at si me ille servus ex eisdem constellationibus (quia et illius ipsae essent) consuluisset, ut eidem quoque vera proferrem, debuisse me rursus ibi videre abiectissimam familiam, conditionem servilem et cetera longe a prioribus aliena longeque distantia. unde autem fieret ut eadem inspiciens diversa dicerem, si vera dicerem, si autem eadem dicerem, falsa dicerem, inde certissime conlegi ea quae vera consideratis constellationibus dicerentur non arte dici sed sorte, quae autem falsa, non artis imperitia sed sortis mendacio. 7. 6. 10 hinc autem accepto aditu, ipse mecum talia ruminando, ne quis eorundem delirorum qui talem quaestum sequerentur, quos iam iamque invadere atque inrisos refellere cupiebam, mihi ita resisteret, quasi aut Firminus mihi aut illi pater falsa narraverit, intendi considerationem in eos qui gemini nascuntur, quorum plerique ita post invicem funduntur ex utero ut parvum ipsum temporis intervallum, quantamlibet vim in rerum natura habere contendant, conligi tamen humana observatione non possit litterisque signari omnino non valeat quas mathematicus inspecturus est ut vera pronuntiet. et non erunt vera, quia easdem litteras inspiciens eadem debuit dicere de Esau et de Iacob, sed non eadem utrique acciderunt. falsa ergo diceret aut, si vera diceret, non eadem diceret: at eadem inspiceret. non ergo arte sed sorte vera diceret. tu enim, domine, iustissime moderator universitatis, consulentibus consultisque nescientibus occulto instinctu agis ut, dum quisque consulit, hoc audiat quod eum oportet audire occultis meritis animarum ex abysso iusti iudicii tui. cui non dicat homo, 'quid est hoc?' 'ut quid hoc?' non dicat, non dicat; homo est enim.