# Confessiones 7.1.39-44

Augustine, Confessiones, 7.1.39 to 7.1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/7.1.39

7.14.20 non est sanitas eis quibus displicet aliquid creaturae tuae, sicut mihi non erat cum displicerent multa quae fecisti. et quia non audebat anima mea ut ei displiceret deus meus, nolebat esse tuum quidquid ei displicebat. et inde ierat in opinionem duarum substantiarum, et non requiescebat, et aliena loquebatur. et inde rediens fecerat sibi deum per infinita spatia locorum omnium et eum putaverat esse te et eum conlocaverat in corde suo, et facta erat rursus templum idoli sui abominandum tibi, sed posteaquam fovisti caput nescientis et clausisti oculos meos, ne viderent vanitatem. cessavi de me paululum, et consopita est insania mea, et evigilavi in te et vidi te infinitum aliter, et visus iste non a carne trahebatur. 7.15.21 et respexi alia, et vidi tibi debere quia sunt et in te cuncta finita, sed aliter, non quasi in loco, sed quia tu es omnitenens manu veritate, et omnia vera sunt in quantum sunt, nec quicquam est falsitas, nisi cum putatur esse quod non est. et vidi quia non solum locis sua quaeque suis conveniunt sed etiam temporibus et quia tu, qui solus aeternus es, non post innumerabilia spatia temporum coepisti operari, quia omnia spatia temporum, et quae praeterierunt et quae praeteribunt, nec abirent nec venirent nisi te operante et manente. 7.16.22 et sensi expertus non esse mirum quod palato non sano poena est et panis qui sano suavis est, et oculis aegris odiosa lux quae puris amabilis. et iustitia tua displicet iniquis, nedum vipera et vermiculus, quae bona creasti, apta inferioribus creaturae tuae partibus, quibus et ipsi iniqui apti sunt, quanto dissimiliores sunt tibi, apti autem superioribus, quanto similiores fiunt tibi. et quaesivi quid esset iniquitas et non inveni substantiam, sed a summa substantia, te deo, detortae in infima voluntatis perversitatem, proicientis intima sua et tumescentis foras.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
