# Confessiones 7.1.9-12

Augustine, Confessiones, 7.1.9 to 7.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/7.1.9

7.3.5 et intendebam ut cernerem quod audiebam, liberum voluntatis arbitrium causam esse ut male faceremus et rectum iudicium tuum ut pateremur, et eam liquidam cernere non valebam. itaque aciem mentis de profundo educere conatus mergebar iterum, et saepe conatus mergebar iterum atque iterum. sublevabat enim me in lucem tuam quod tam sciebam me habere voluntatem quam me vivere. itaque cum aliquid vellem aut nollem, non alium quam me velle ac nolle certissimus eram, et ibi esse causam peccati mei iam iamque animadvertebam. quod autem invitus facerem, pati me potius quam facere videbam, et id non culpam sed poenam esse iudicabam, qua me non iniuste plecti te iustum cogitans cito fatebar. sed rursus dicebam, 'quis fecit me? nonne deus meus, non tantum bonus sed ipsum bonum? unde igitur mihi male velle et bene nolle? ut esset cur iuste poenas luerem? quis in me hoc posuit et insevit mihi plantarium amaritudinis, cum totus fierem a dulcissimo deo meo? si diabolus auctor, unde ipse diabolus? quod si et ipse perversa voluntate ex bono angelo diabolus factus est, unde et in ipso voluntas mala qua diabolus fieret, quando totus angelus a conditore optimo factus esset?' his cogitationibus deprimebar iterum et suffocabar, sed non usque ad illum infernum subducebar erroris ubi nemo tibi confitetur, dum tu potius mala pati quam homo facere putatur. 7.4.6 sic enim nitebar invenire cetera, ut iam inveneram melius esse incorruptibile quam corruptibile, et ideo te, quidquid esses, esse incorruptibilem confitebar. neque enim ulla anima umquam potuit poteritve cogitare aliquid quod sit te melius, qui summum et optimum bonum es. cum autem verissime atque certissime incorruptibile corruptibili praeponatur, sicut iam ego praeponebam, poteram iam cogitatione aliquid attingere quod esset melius deo meo, nisi tu esses incorruptibilis. ubi igitur videbam incorruptibile corruptibili esse praeferendum, ibi te quaerere debebam atque inde advertere ubi sit malum, id est unde sit ipsa corruptio, qua violari substantia tua nullo modo potest. nullo enim prorsus modo violat corruptio deum nostrum, nulla voluntate, nulla necessitate, nullo improviso casu, quoniam ipse est deus, et quod sibi vult bonum est, et ipse est idem bonum; corrumpi autem non est bonum. nec cogeris invitus ad aliquid, quia voluntas tua non est maior quam potentia tua. esset autem maior, si te ipso tu ipse maior esses: voluntas enim et potentia dei deus ipse est. et quid improvisum tibi, qui nosti omnia? et nulla natura est nisi quia nosti eam. et ut quid multa dicimus cur non sit corruptibilis substantia quae deus est, quando, si hoc esset, non esset deus?

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
