Latin
8.1.13 to 8.1.16
Augustine, Confessiones 8.1.13-16
Not analysed yet
8. 3. 7 quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur inventis aut redditis rebus quas diligit quam si eas semper habuisset? contestantur enim et cetera et plena sunt omnia testimoniis clamantibus, 'ita est.' triumphat victor imperator, et non vicisset nisi pugnavisset, et quanto maius periculum fuit in proelio, tanto est gaudium maius in triumpho. iactat tempestas navigantes minaturque naufragium: omnes futura morte pallescunt: tranquillatur caelum et mare, et exultant nimis, quoniam timuerunt nimis. aeger est carus et vena eius malum renuntiat: omnes qui eum salvum cupiunt aegrotant simul animo: fit ei recte et nondum ambulat pristinis viribus, et fit iam tale gaudium quale non fuit cum antea salvus et fortis ambularet. easque ipsas voluptates humanae vitae etiam non inopinatis et praeter voluntatem inruentibus, sed institutis et voluntariis molestiis homines adquirunt. edendi et bibendi voluptas nulla est, nisi praecedat esuriendi et sitiendi molestia. et ebriosi quaedam salsiuscula comedunt, quo fiat molestus ardor, quem dum exstinguit potatio, fit delectatio. et institutum est ut iam pactae sponsae non tradantur statim, ne vile habeat maritus datam quam non suspiraverit sponsus dilatam. 8. 3. 8 hoc in turpi et exsecranda laetitia, hoc in ea quae concessa et licita est, hoc in ipsa sincerissima honestate amicitiae, hoc in eo qui mortuus erat et revixit, perierat et inventus est: ubique maius gaudium molestia maiore praeceditur. quid est hoc, domine deus meus, cum tu aeternum tibi, tu ipse, sis gaudium, et quaedam de te circa te semper gaudeant? quid est quod haec rerum pars alternat defectu et profectu, offensionibus et conciliationibus? an is est modus earum et tantum dedisti eis, cum a summis caelorum usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem saeculorum, ab angelo usque ad vermiculum, a motu primo usque ad extremum, omnia genera bonorum et omnia iusta opera tua suis quaeque sedibus locares et suis quaeque temporibus ageres? ei mihi, quam excelsus es in excelsis et quam profundus in profundis! et nusquam recedis, et vix redimus ad te.