Latin
8.1.21 to 8.1.24
Augustine, Confessiones 8.1.21-24
Not analysed yet
8. 5. 11 sic intellegebam me ipso experimento id quod legeram, quomodo caro concupisceret adversus spiritum et spiritus adversus carnem, ego quidem in utroque, sed magis ego in eo quod in me approbabam quam in eo quod in me improbabam. ibi enim magis iam non ego, quia ex magna parte id patiebar invitus quam faciebam volens, sed tamen consuetudo adversus me pugnacior ex me facta erat, quoniam volens quo nollem perveneram. et quis iure contradiceret, cum peccantem iusta poena sequeretur? et non erat iam illa excusatio qua videri mihi solebam propterea me nondum contempto saeculo servire tibi, quia incerta mihi esset perceptio veritatis: iam enim et ipsa certa erat. ego autem adhuc terra obligatus militare tibi recusabam et impedimentis omnibus sic timebam expediri, quemadmodum impediri timendum est. 8. 5. 12 ita sarcina saeculi, velut somno adsolet, dulciter premebar, et cogitationes quibus meditabar in te similes erant conatibus expergisci volentium, qui tamen superati soporis altitudine remerguntur. et sicut nemo est qui dormire semper velit omniumque sano iudicio vigilare praestat, differt tamen plerumque homo somnum excutere cum gravis torpor in membris est, eumque iam displicentem carpit libentius quamvis surgendi tempus advenerit: ita certum habebam esse melius tuae caritati me dedere quam meae cupiditati cedere, sed illud placebat et vincebat, hoc libebat et vinciebat. non enim erat quod tibi responderem dicenti mihi, 'surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus,' et undique ostendenti vera te dicere, non erat omnino quid responderem veritate convictus, nisi tantum verba lenta et somnolenta: 'modo,' 'ecce modo,' 'sine paululum.' sed 'modo et modo' non habebat modum et 'sine paululum' in longum ibat. frustra condelectabar legi tuae secundum interiorem hominem, cum alia lex in membris meis repugnaret legi mentis meae et captivum me duceret in lege peccati quae in membris meis erat. lex enim peccati est violentia consuetudinis, qua trahitur et tenetur etiam invitus animus eo merito quo in eam volens inlabitur. miserum ergo me quis liberaret de corpore mortis huius nisi gratia tua per Iesum Christum, dominum nostrum?