Latin
8.1.41 to 8.1.44
Augustine, Confessiones 8.1.41-44
Not analysed yet
8. 9. 21 unde hoc monstrum? et quare istuc? luceat misericordia tua, et interrogem, si forte mihi respondere possint latebrae poenarum hominum et tenebrosissimae contritiones filiorum Adam. unde hoc monstrum? et quare istuc? imperat animus corpori, et paretur statim; imperat animus sibi, et resistitur. imperat animus ut moveatur manus, et tanta est facilitas ut vix a servitio discernatur imperium: et animus animus est, manus autem corpus est. imperat animus ut velit animus, nec alter est nec facit tamen. unde hoc monstrum? et quare istuc, inquam, ut velit qui non imperaret nisi vellet, et non facit quod imperat? sed non ex toto vult: non ergo ex toto imperat. nam in tantum imperat, in quantum vult, et in tantum non fit quod imperat, in quantum non vult, quoniam voluntas imperat ut sit voluntas, nec alia, sed ipsa. non itaque plena imperat; ideo non est quod imperat. nam si plena esset, nec imperaret ut esset, quia iam esset. non igitur monstrum partim velle, partim nolle, sed aegritudo animi est, quia non totus adsurgit veritate consuetudine praegravatus. et ideo sunt duae voluntates, quia una earum tota non est et hoc adest alteri quod deest alteri. 8. 10. 22 pereant a facie tua, deus, sicuti pereunt, vaniloqui et mentis seductores qui, cum duas voluntates in deliberando animadverterint, duas naturas duarum mentium esse adseverant, unam bonam, alteram malam. ipsi vere mali sunt, cum ista mala sentiunt, et idem ipsi boni erunt, si vera senserint verisque consenserint, ut dicat eis apostolus tuus, 'fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino.' illi enim dum volunt esse lux, non in domino sed in se ipsis, putando animae naturam hoc esse quod deus est, ita facti sunt densiores tenebrae, quoniam longius a te recesserunt horrenda arrogantia, a te vero lumine inluminante omnem hominem venientem in hunc mundum. attendite quid dicatis, et erubescite et accedite ad eum et inluminamini, et vultus vestri non erubescent. ego cum deliberabam ut iam servirem domino deo meo, sicut diu disposueram, ego eram qui volebam, ego qui nolebam: ego eram. nec plene volebam nec plene nolebam. ideo mecum contendebam et dissipabar a me ipso, et ipsa dissipatio me invito quidem fiebat, nec tamen ostendebat naturam mentis alienae sed poenam meae. et ideo non iam ego operabar illam, sed quod habitabat in me peccatum de supplicio liberioris peccati, quia eram filius Adam.