# Confessiones 8.1.9-12

Augustine, Confessiones, 8.1.9 to 8.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/8.1.9

8.2.5 denique ut ventum est ad horam profitendae fidei, quae verbis certis conceptis retentisque memoriter de loco eminentiore in conspectu populi fidelis Romae reddi solet ab eis qui accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris ut secretius redderet, sicut nonnullis qui verecundia trepidaturi videbantur offerri mos erat; illum autem maluisse salutem suam in conspectu sanctae multitudinis profiteri. non enim erat salus quam docebat in rhetorica, et tamen eam publice professus erat. quanto minus ergo vereri debuit mansuetum gregem tuum pronuntians verbum tuum, qui non verebatur in verbis suis turbas insanorum? itaque ubi ascendit ut redderet, omnes sibimet invicem, quisque ut eum noverat, instrepuerunt nomen eius strepitu gratulationis (quis autem ibi non eum noverat?) et sonuit presso sonitu per ora cunctorum conlaetantium, 'Victorinus, Victorinus.' cito sonuerunt exultatione, quia videbant eum, et cito siluerunt intentione, ut audirent eum. pronuntiavit ille fidem veracem praeclara fiducia, et volebant eum omnes rapere intro in cor suum. et rapiebant amando et gaudendo: hae rapientium manus erant. 8.3.6 deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatae animae et de maiore periculo liberatae quam si spes ei semper adfuisset aut periculum minus fuisset? etenim tu quoque, misericors pater, plus gaudes de uno paenitente quam de nonaginta novem iustis quibus non opus est paenitentia. et nos cum magna iucunditate audimus, cum audimus quam exultantibus pastoris umeris reportetur ovis quae erraverat, et drachma referatur in thesauros tuos conlaetantibus vicinis mulieri quae invenit, et lacrimas excutit gaudium sollemnitatis domus tuae, cum legitur in domo tua de minore filio tuo quoniam 'mortuus erat et revixit, perierat et inventus est.' gaudes quippe in nobis et in angelis tuis sancta caritate sanctis. nam tu semper idem, qui ea quae non semper nec eodem modo sunt eodem modo semper nosti omnia.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
