Latin
Book 9, lines 9.1.17-9.1.20
Augustine, Confessiones 9.1.17-20
Not analysed yet
9. 4. 9
inhorrui timendo ibidemque inferbui sperando et exultando in tua misericordia, pater. et haec omnia exibant per oculos et vocem meam, cum conversus ad nos spiritus tuus bonus ait nobis, 'filii hominum, quousque graves corde? ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium?' dilexeram enim vanitatem et quaesieram mendacium, et tu, domine, iam magnificaveras sanctum tuum, suscitans eum a mortuis et conlocans ad dexteram tuam, unde mitteret ex alto promissionem suam, paracletum, spiritum veritatis. et miserat eum iam, sed ego nesciebam. miserat eum, quia iam magnificatus erat resurgens a mortuis et ascendens in caelum. ante autem spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. et clamat prophetia, 'quousque graves corde? ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? et scitote quoniam dominus magnificavit sanctum suum.' clamat 'quousque', clamat 'scitote', et ego tamdiu nesciens vanitatem dilexi et mendacium quaesivi, et ideo audivi et contremui, quoniam talibus dicitur qualem me fuisse reminiscebar. in phantasmatis enim quae pro veritate tenueram vanitas erat et mendacium. et insonui multa graviter ac fortiter in dolore recordationis meae. quae utinam audissent qui adhuc usque diligunt vanitatem et quaerunt mendacium: forte conturbarentur et evomuissent illud, et exaudires eos cum clamarent ad te, quoniam vera morte carnis mortuus est pro nobis qui te interpellat pro nobis.
9. 4. 10
legebam, 'irascimini et nolite peccare,' et quomodo movebar, deus meus, qui iam didiceram irasci mihi de praeteritis, ut de cetero non peccarem, et merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum de me peccabat, sicut dicunt qui sibi non irascuntur et thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii tui! nec iam bona mea foris erant nec oculis carneis in isto sole quaerebantur. volentes enim gaudere forinsecus facile vanescunt et effunduntur in ea quae videntur et temporalia sunt, et imagines eorum famelica cogitatione lambiunt. et o si fatigentur inedia et dicant, 'quis ostendet nobis bona?' et dicamus, et audiant, 'signatum est in nobis lumen vultus tui, domine.' non enim lumen nos sumus quod inluminat omnem hominem, sed inluminamur a te ut, qui fuimus aliquando tenebrae, simus lux in te. o si viderent internum aeternum, quod ego quia gustaveram, frendebam, quoniam non eis poteram ostendere, si afferent ad me cor in oculis suis foris a te et dicerent, 'quis ostendet nobis bona?' ibi enim ubi mihi iratus eram, intus in cubili ubi compunctus eram, ubi sacrificaveram mactans vetustatem meam et inchoata meditatione renovationis meae sperans in te, ibi mihi dulcescere coeperas et dederas laetitiam in corde meo. et exclamabam legens haec foris et agnoscens intus, nec volebam multiplicari terrenis bonis, devorans tempora et devoratus temporibus, cum haberem in aeterna simplicitate aliud frumentum et vinum et oleum.