# Contra Academicos 1.10

Augustine, Contra Academicos, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.10

Mihi, ait ille, nec secundum rationem uiuere nec beatus omnino quisquis errat uidetur. errat autem omnis, qui semper quaerit nec inuenit. unde tibi unum e duobus monstrandum est, aut errantem beatum esse posse aut eum, qui quod quaerit numquam inuenit, non errare. — Hic ille: Beatus errare non potest. et cum diu siluisset: Non autem errat, inquit. cum quaerit, quia ut non erret quaerit. — Et Trygetius: Ut non erret quidem, inquit, quaerit, sed errat, cum minime inuenit. ita autem tibi profuturum putasti, quod errare non uult, quasi nemo erret inuitus aut quisquam omnino erret nisi inuitus. — Tum ego, cum ille diu cunctaretur quid responderet: Definiendum uobis est, inquam, quid sit error; facilius enim eius fines potestis uidere, in quem iam penitus ingressi estis. — Ego, inquit Licentius, definire aliquid idoneus non sum, quamuis errorem definire sit facilius quam finire. — Ego, ait ille, definiam, quod mihi facillimum est non ingenio, sed causa optima. nam errare est utique semper quaerere, numquam inuenire. — Ego, inquit Licentius, si uel istam definitionem facile possem refellere, iam dudum causae meae non defuissem. sed quoniam aut res ipsa per se ardua est aut ita mihi apparet, peto a uobis, ut usque in crastinam lucem quaestio differatur, si nihil hodie quod respondeam reperire potuero, cum id sedulo mecum ipse uoluam. — Quod cum concedendum putarem non rennuentibus ceteris, deambulatum ire surreximus nobisque inter nos multa uariaque sermocinantibus ille in cogitatione defixus fuit. quod cum frustra esse sensisset, relaxare animum maluit et nostro se miscere sermoni. postea cum aduesperasceret, in eundem conflictum redierant; sed modum inposui persuasique, ut in alium diem differri paterentur. inde ad balneas.

---

Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml.
