# Contra Academicos 1.11

Augustine, Contra Academicos, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.11

Postridie autem cum consedissemus: Proferte, inquam. quod heri coeperatis. — Tum Licentiu : Distuleramus, inquit, disputationem, nisi fallor, rogatu meo, cum erroris definitio difficillima mihi esset. — Hic plane, inquam, non erras, quod ut tibi omen sit ad reliqua, libenter optauerim. — Audi ergo, inquit, quod heri etiam, nisi intercessisses, protulissem. error mihi uidetur esse falsi pro uero approbatio. in quem nullo pacto incidit, qui ueritatem quaerendam semper existimat; falsum enim probare non potest, qui probat nihil; non igitur potest errare. beatus autem esse facillime potest; nam ne longius abeam, si nobis ipsis, ut heri licuit, cotidie uiuere liceret, nihil mihi occurrit, cur nos beatos appellare dubitaremus. uiximus enim magna mentis tranquillitate ab omni corporis labe animum uindicantes et a cupiditatium facibus longissime remoti, dantes, quantum homini licet, operam rationi, hoc est secundum diuinam illam partem animi uiuentes, quam beatam esse uitam hesterna inter nos definitione conuenit; atqui, ut opinor, nihil inuenimus, sed tantummodo quaesiuimus ueritatem. potest igitur sola inquisitione ueritatis, etiamsi eam inuenire minime possit, homini beata uita contingere. nam definitio tua uide quanta facilitate excludatur notione communi. etenim errare esse dixisti semper quaerere et numquam inuenire. quid, si quisquam nihil quaerat et interrogatus uerbi gratia, utrumnam modo dies sit, temere statimque noctem esse opinetur atque respondeat, nonne tibi uidetur errare? hoc igitur erroris genus uelimmanissimum non conplexa est definitio tua. quid, si etiam non errantes conplexa est, potest definitio ulla: esse uitiosior? nam quis Alexandriam quaerat et ad eam recto pergat itinere, non opinor potes eum errantem uocare. quid, si eandem uiam uariis impedimentis causis longo agat tempore et in ea morte praeueniatur, nonne et semper quaesiuit et numquam inuenit nec errauit tamen? — Non, inquit ille, semper quaesiuit.

---

Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml.
