Latin
Book 1
Augustine, Contra Academicos 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
Hic Trygetius: Dasne, inquit, sapientiam rectam uiam esse uitae? —Do, inquit, sine dubio; sedtamenuolo mihi sapientiam definias, ut sciam, utrum quae mihi eadem tibi esse uideatur. —Et ille: Parum tibi, ait. uidetur definita hoc ipso, quod nunc interrogatus es? etiam quod uolui concessisti. si enim non fallor, recta uia uitae sapientia nominatur. —Tum Licentius: Nihil mihi tam ridiculum quam ista definitio uidetur, inquit. —Fortasse, ait ille; pedetemtim tamen quaeso, ut ratio praeueniat risum tuum; nihil enim est foedius risu inrisione dignissimo. —Quid enim, ait ille, nonne fateris uitae mortem esse contrariam ? —Fateor, ait. —Mihi igitur. inquit ille, uia uitaenullamagis uidetur quam ea, qua quisque pergit. ne in mortem incidat. —Adsentiebatur Trygetius. —Ergo si uiator quispiam deuerticulum uitans, quod a latronibus obsideri audierit, recta ire pergat atque ita euadat interitum, nonne et uiam uitae et rectam secutus est? et eam sapientiam nominat nemo? quomodo igitur omnis recta uitae uia sapientia est ? —Concessi enim esse, sed non solam. —Definitio autem nihil conplecti debuit, quod esset alienum. itaque rursus defini, siplacet: quid tibi uidetur esse sapientia?