# Contra Academicos 1.14

Augustine, Contra Academicos, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.14

Diu ille tacuit; deinde: En, inquit, iterum definio, si hoc tu numquam finire statuisti. sapientia est uia recta, quae ad ueritatem ducat. — Similiter et hoc, inquit ille, refellitur; nam cum apud Uergilium Aeneae dictum est a matre: perge modo et, qua te ducit uia, dirige gressum, sequens hancuiam ad id, quod dictumerat, id est ad uerum, peruenit. contende, si placet, ubi pedem ille incedens posuit. sapientiam posse dici; quamquam stulte prorsus istam descriptionem tuam conor effringere; nam causam meam nulla plus adiuuat. etenim sapientiam non ipsam ueritatem, sed uiam, quae ad eam ducat, esse dixisti. quisquis ergo hac utitur uia, sapientia profecto utitur, et qui sapientia utitur, sapiens sit necesse est; sapiens igitur erit ille, qui perfecte quaesierit ueritatem, etiamsi ad eam nondum peruenerit. nam uia, quae ducit ad ueritatem, nulla, uti opinor, intellegitur melius quam diligens inquisitio ueritatis. hac igitur sola uia utens iam iste sapiens erit. et nemo sapiens miser; omnis autem homo aut miser aut beatus: beatum igitur faciet non tantum inuentio, sed ipsa per se inuestigatio ueritatis.

---

Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml.
