# Contra Academicos 1.15

Augustine, Contra Academicos, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.15

Tum ille arridens: Merito mihi, inquit, ista contingunt, dum aduersario in re non necessaria fidenter assentior; quasi uero ego sum magnus definitor aut quidquam in disputando magis superuacaneum puto. quis enim modus erit, si ego rursus uelim definiri abs te aliquid et rursus eiusdem definitionis uerba et consequentium item singillatim omnia fingens, quod nihil intellegam, definiri flagitem? nam quid planissimum non meo iure definiri cogam. si iure a me sapientiae definitio postulatur? cuius enim uerbi in animis nostris apertiorem notionem natura esse uoluit quam sapientiae ? sed nescio quo modo, cum mentis nostrae ueluti portum notio ipsa reliquerit et uerborum sibi quasi uela tetenderit, occurrent statim calumniarum mille naufragia. quam ob rem aut definitio sapientiae ne requiratur aut iudex noster in eius patrocinium dignetur descendere. — Tum ego, cum iam stilum nox impediret et quasi de integro magnum quiddam disserendum uiderem oboriri, in alium diem distuli. nam disputare coeperamus sole iam in occasum declinante diesque paene totus cum in rebus rusticis ordinandis tum in recensione primi libri Uergilii peractus fuit.

---

Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml.
