# Contra Academicos 1.17

Augustine, Contra Academicos, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.17

Hic Licentius, quem post istam definitionem diu putabam quaesiturum esse quod diceret, subiecit statim: Cur ergo non quaeso sapientem uocamus flagitiosissimum illum hominem, quem ipsi bene nouimus per innumera scorta solere dissolui, Albicerium dico illum, qui apud Karthaginem multos annos consulentibus mira quaedam et certa respondit ? innumerabilia commemorare possem, nisi et apud eos loquerer, qui experti sunt, et paucis nunc satis sit ad id quod uolo. nonne cochlearium — mihi autem dicebat — cum domi non inueniretur, tuo iussu percontatus non solum quid quaereretur uerum etiam nominatim, cuius res esset et ubi lateret, citissime uerissimeque respondit? item me praesente - omitto illud, quod in eo quod rogabatur nihil omnino falsus est, sed cum puer, qui nummos ferebat, certam eorum partem, cum ad eum pergeremus, furatus esset, omnes sibi numerari iussit coegitque illum ante oculos nostros quos abstulerat reddere, priusquam omnino ipse aut eosdem nummos uidisset aut quantum sibi allatum fuerit audisset e nobis.

---

Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml.
