Latin
Book 1
Augustine, Contra Academicos 1.19
Unproofread scanNot analysed yet
Hic ille: Primo, inquit, ego scientiam non appello, in qua ille, qui eam profitetur, aliquando fallitur. scientia enim non solum conprehensis sed ita conprehensis rebus constat, ut neque in ea quisquam errare nec quibuslibet aduersantibus inpulsus nutare debeat. unde uerissime a quibusdam philosophis dicitur in nullo eam posse nisi in sapiente inueniri, qui non modo perfectum habere debet id, quod tuetur ac sequitur, uerum etiam inconcussum tenere. scimus autem illum, quem commemorasti, multa saepe falsa dixisse, quod non solum aliis mihi referentibus comperi sed praesens aliquando ipse percepi. eumne igitur scientem uocem, cum saepe falsa dixerit, quem non uocarem, si cunctanter uera dixisset ? hoc me de aruspicibus et de auguribus et de his omnibus, qui sidera consulunt, et de coniectoribus dixisse putatote aut aliquem ex hoc genere hominum proferte, si potestis, qui consultus numquam de responsis suis dubitauerit, numquam postremo falsa responderit. nam de uatibus nihil mihi puto esse laborandum, qui mente loquuntur aliena.