# Contra Academicos 1.20

Augustine, Contra Academicos, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.20

Deinde res humanas esse ut concedam res hominum, quidquam tu existimas nostrum esse, quod no'ns uel dare uel eripere casus potest ? aut cum rerum humanarum scientia dicitur, ea dicitur, qua quisque nouit uel quot uel quales fundos habeamus, quid auri, quid argenti, quid denique alienorum carminum cogitemus? illa est humanarum rerum scientia, quae nouit lumen prudentiae, temperantiae decus, fortitudinis robur, iustitiae sanctitatem. haec enim sunt, quae nullam fortunam metuentes uere nostra dicere audemus; quae si Albicerius ille didicisset, numquam, mihi crede, tam luxuriose deformiterque uixisset. quod autem dixit, quem uersum uolueret animo ille, quo consulebatur, neque hoc puto inter res nostras esse numerandum, non quo negem honestissimas disciplinas ad possessionem quandam nostri animi pertinere, sed quia uersum alienum etiam inperitissimis canere ac pronuntiare concessum est. ideo talia cum in memoriam nostram incurrerint, non mirum, si sentiri possunt ab huius aeris animalibus quibusdam uilissimis, quos daemonas uocant, a quibus nos superari acumine ac subtilitate sensuum posse concedo, ratione autem nego, atque id fieri nescio quo modo secretissimo atque a nostris sensibus remotissimo. non enim, si miramur apiculam melle posito nescio qua sagacitate, qua hominem uincit, undeunde aduolare, ideo eam nobis praeponere aut saltem comparare debemus.

---

Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml.
