# Contra Academicos 2.1

Augustine, Contra Academicos, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.1

Si quam necesse est disciplina atque scientia sapientiae uacuum esse non posse sapientem, tam eam necesse esset inuenire, dum quaeritur, omnis profecto Academicorum uel calumnia uel pertinacia uel peruicacia uel, ut ego interdum arbitror, congrua illi tempori ratio simul cum ipso tempore et cum ipsius Carneadis Ciceronisque corporibus sepulta foret. sed quia siue uitae huius multis uariisqueiactationibus,Romamaneut in eodem teprobas, siue ingeniorum quodam stupore uel socordia uel tarditate torpentium siue desperatione inueniendi — quia non quam facile oculis ista lux, tam facile mentibus sapientiae sidus oboritur — siue etiam, qui error omnino populorum est, falsa opinione inuentae a se ueritatis nec diligenter homines quaerunt, si qui quaerunt, et a quaerendi uoluntate auertuntur, euenit, ut scientia raro paucisque proueniat, eoque fit, ut Academicorum arma, quando cum eis ad manus uenitur, nec mediocribus uiris sed acutis et bene eruditis inuicta et quasi Uulcania uideantur. quam ob rem contra illos fluctus procellasque fortunae cum obnitendum remis qualiumcumque uirtutum tum in primis diuinum auxilium omni deuotione atque pietate implorandum est, ut intentio constantissima bonorum studiorum teneat cursum suum, a quo eam nullus casus excutiat, quominus illam philosophiae tutissimus iucundissimusque portus accipiat. haec prima tua causa est; hinc tibi metuo, hinc te cupio liberari, hinc, si modo dignus sum, qui impetrem, cotidianis uotis auras tibi prosperas orare non cesso; oro autem ipsam summi dei uirtutem atque sapientiam. quid est enim aliud, quem mysteria nobis tradunt dei filium?

---

Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml.
