Latin
Book 2
Augustine, Contra Academicos 2.19
Unproofread scanNot analysed yet
Qua hilaritate adulescentulorum cum essemus laetiores: Attende, inquam, rogationem et in uiam firmior et ualentior redi, si potes. —En adsum, inquit, quantum possum. quid enim. si ille fratris mei uisor fama compertum habeat cum esse similem patris, potest insanus aut ineptus esse, si credit? —Stultusne, inquam, saltem dici potest? —K on continuo, inquit, nisi se id scire contenderit. nam si ut probabile sequitur quod crebra fama iactauit, nullius temeritatis argui potest. —Tum ego: Rem ipsam paulisper consideremus et quasi ante oculos constituamus. ecce fac illum nescio quem hominem, quem describimus, esse praesentem; aduenit alicunde frater tuus. ibi iste: cuius hic puer filius? respondetur: cuiusdam Romaniani. at hic: quam patris similis est! quam non temere hoc ad me fama detulerat! hic tu uel quis alius: nosti enim Romanianum, bone homo ? non noui, inquit; tamen similis eius mihi uidetur. poteritne quisquam risum tenere? —Nullo modo, inquit. —Ergo, inquam, quid sequatur uides. —Iam dudum, inquit, uideo. sed tamen ipsam conclusionem abs te audire uolo; oportet enim alere incipias quem cepisti. —Quidni, inquam, concludam ? ipsa res clamat similiter ridendos esse Academicos tuos, qui se in uita ueri similitudinem sequi dicunt, cum ipsum uerum quod sit ignorent.