# Contra Academicos 2.2

Augustine, Contra Academicos, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.2

Multum me autem adiuuabis pro te deprecantem, si non nos exaudiri posse desperes nitarisque nobiscum et non solum uotis sed etiam uoluntate atque illa tua naturali mentis altitudine, propter quam te quaero, qua singulariterdelector, quam semper admiror, quae in te — pro nefas! — illis rerum domesticarum nubibus quasi fulmen inuoluitur et multos ac paene omnes latet, me autem et alium uel tertium familiarissimos tuos latere non potest, qui saepe non solum attente audiuimus murmura tua sed etiam nonnulla fulgora fulminibus propiora conspeximus. quis enim, ut cetera pro tempore taceam et unum commemorem, quis, inquam, tam subito umquam tantum intonuit tantumque lumine mentis emicuit, ut sub uno fremitu rationis et quodam coruscamine temperantiae uno die illa pridie saeuissima penitus libido moreretur? ergo non erumpet aliquando ista uirtus et multorum desperantium risus in horrorem stuporemque conuertet et locuta in terris quasi quaedam futurorum signa rursus proiecto totius corporis onere recurret in caelum? ergone Augustinus de Romaniano frustra ista dixit? non sinet ille. cui me totum dedi, quem nunc recognoscere aliquantum coepi.

---

Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml.
