# Contra Academicos 2.26

Augustine, Contra Academicos, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.26

Audite ergo, inquam, quid sit, uos. id probabile uel ueri simile Academici uocant, quod nos ad agendum sine adsensione potest inuitare. sine adsensione autem dico, ut id quod agimus non opinemur uerum esse aut non id scire arbitremur, agamus tamen: ut uerbi causa, utrum hesterna nocte tam liquida ac pura hodie tam laetus sol exorturus esset, si nos quispiam rogaret. credo, quod nos id scire negaremus, diceremus tamen ita uideri. talia. inquit Academicus, mihi uidentur omnia, quae probabilia uel ueri similia putaui nominanda ; quae tu si alio nomine uis uocare, nihil pugno. satis enim mihi est te iam bene accepisse, quid dicam, id est quibus rebus haec nomina inponam. non enim uocabulorum opificem. sed rerum inquisitorem decet esse sapientem. satisne intellexistis, quomodo mihi ludicra illa, quibus uos agitabam, de manibus excussa sint? — Hic cum ambo sc intellexisse respondissent uultuque ipso responsionem postularent meam: Quid putatis, inquam, Ciceronem, cuius haec uerba sunt, inopem fuisse latinae linguae, ut minus apta rebus, quas sentiebat, nomina imponeret?

---

Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml.
