Latin
Book 2
Augustine, Contra Academicos 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo adgredere mecum philosophiam; hic est quidquid te anxium saepe atque dubitantem mirabiliter solet mouere. non enim metuo aut a socordia morum aut a tarditate ingenio tuo. quis te, quando aliquantum respirare concessum est, in sermonibus nostris uigilantior, quis acutior apparuit? ego tibi gratiam non repensabo ? an fortasse paululum debeo ? tu me adulescentulum pauperem ad studia pergentem et domo et sumtu et, quod plus est, animo excepisti; tu patre orbatum amicitia consolatus es, hortatione animasti, ope adiuuisti; tu in nostro ipso municipio fauore familiaritate communicatione domus tuae paene tecum clarum primatemque fecisti; tu Karthaginem inlustrioris professionis gratia remeantem, cum tibi et meorum nulli consilium meum spemque aperuissem, quamuis aliquantum illo tibi insito —quia ibi iam docebam —patriae amore cunctatus es, tamen ubi euincere adulescentis cupiditatem ad ea quae uidebantur meliora tendentis nequiuisti, ex dehortatore in adiutorem mira beniuolentiae moderatione conuersus es. tu necessariis omnibus iter adminiculasti meum; tu ibidem rursus, qui cunabula et quasi nidum studiorum meorum foueras, iam uolare audentis sustentasti rudimenta; tu etiam, cum te absente atque ignorante nauigassem, nonnihil suscensens, quod non tecum communicassem, ut solerem, atque aliud quiduis quam contumaciam suspicans mansisti inconcussus in amicitia nec plus ante oculos tuos liberi deserti a magistro quam nostrae mentis penetralia puritasque uersata est.