# Contra Academicos 2.5

Augustine, Contra Academicos, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.5

Itaque cum admoto nobis fomite discessisses, numquam cessauimus inhiantes in philosophiam atque illam uitam, quae inter nos placuit atque conuenit, prorsus nihil aliud cogitare atque id constanter quidem, sed minus acriter agebamus, putabamus tamen satis nos agere. et quoniam nondum aderat ea flamma, quae summa nos arreptura erat, illam qualem aestuabamus arbitrabamur esse uel maximam, cum ecce tibi libri quidam pleni, ut ait Celsinus, bonas res Arabicas ubi exhalarunt in nos, ubi illi flammulae instillarunt pretiosissimi unguenti guttas paucissimas, incredibile, Romaniane, incredibile et ultra quam de me fortasse et tu credis — quid amplius dicam? — etiam mihi ipsi de me ipso incredibile incendium concitarunt. quis me tunc honor, quae hominum pompa, quae inanis famae cupiditas, quod denique huius mortalis uitae fomentum atque retinaculum commouebat? prorsus totus in me cursim redibam. respexi tamen, confitebor, quasi de itinere in illam religionem, quae pueris nobis insita est et medullitus inplicata; uerum autem ipsa ad se nescientem rapiebat. itaque titubans properans haesitans arripio apostolum Paulum. neque enim uere, inquam, isti tanta potuissent uixissentque ita, ut eos uixisse manifestum est, si eorum litterae atque rationes huic tanto bono aduersarentur. perlegi totum intentissime atque castissime.

---

Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml.
