# Contra Academicos 2.6

Augustine, Contra Academicos, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.6

Tunc uero quantulocumque iam lumine adsperso tanta se mihi philosophiae facies aperuit, ut non dicam tibi, qui eius incognitae fame semper arsisti, sed si ipsi aduersario tuo, quo nescio utrum plus exercearis quam inpediaris, eam demonstrare potuissem, ne ille et Baias et amoena pomeria et delicata nitidaque conuiuia et domesticos histriones, postremo quidquid eum acriter commouet in quascumque delicias abiciens et relinquens ad huius pulchritudinem blandus amator et sanctus mirans anhelans aestuans aduolaret. habet enim et ille, quod confitendum est, quoddam decus animi uel potius decoris quasi sementem, quod erumpere in ueram pulchritudinem nitens tortuose ac deformiter inter scabra uitiorum et inter opinionum fallacium dumeta frondescit; tamen non cessat frondescere et paucis acute ac diligenter in densa intuentibus, quantum sinitur, eminere. inde est illa hospitalitas, inde in conuiuiis multa humanitatis condimenta, inde ipsa elegantia nitor mundissima facies rerum omnium et undique cuncta perfundens adumbratae uenustatis urbanitas.

---

Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml.
