Latin
Book 2
Augustine, Contra Academicos 2.7
Unproofread scanNot analysed yet
Philocalia ista uulgo dicitur. ne contemnas nomen hoc ex uulgi nomine. nam philocalia et philosophia prope similiter cognominatae sunt et quasi gentiles inter se uideri uolunt et sunt. quid est enim philosophia? amor sapientiae. quid philocalia? amor pulchritudinis. quaere de Graecis. quid ergo sapientia ? nonne ipsa uera est pulchritudo ? germanae igitur istae prorsus et eodem parente procreatae; sed illa uisco libidinis detracta caelo suo et inclusa cauea populari uiciniam tamen nominis tenuit ad commonendum aucupem, ne illam contemnat. hanc igitur sine pinnis sordidatam et egentem uolitans libere soror saepe agnoscit, sed raro liberat; non enim philocalia ista unde genus ducat, agnoscit nisi philosophia. quam totam fabulam —nam subito Aesopus factus sum —Licentius tibi carmine suauius indicabit; poeta est enim paene perfectus. ergo ille, si ueram pulchritudinem, cuius falsae amator est, sanatis renudatisque paululum oculis possit intueri, quanta uoluptate philosophiae gremio se inuolueret? quomodo ibi te cognitum sicut uerum fratrem amplecteretur? miraris haec et forsitan rides. quid, si haec explicarem, ut uolebam ? quid, si saltem uox, si adhuc facies uideri a te non potest, ipsius philosophiae posset audiri? mirareris profecto, sed non rideres, non desperares. crede mihi, de nullo desperandum est, de talibus autem minime; omnino sunt exempla. facile euadit, facile reuolat hoc genus auium multis inclusis multum mirantibus.