Latin
Book 3
Augustine, Contra Academicos 3.18
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ab hoc iam litigioso tribunali secedamus in aliquem locum, ubi nobis nulla turba molesta sit, atque utinam in ipsam scholam Platonis, quae nomen ex eo dicitur accepisse, quod a populo sit secreta. hic iam non de gloria, quod leue ac puerile est, sed de ipsa uita et de aliqua spe animi beati, quantum inter nos possumus, disseramus. negant Academici sciri aliquid posse. unde hoc uobis placuit, studiosissimi homines atque doctissimi ? monuit nos, inquiunt, definitio Zenonis. cur quaeso? nam si uera est, nonnihil ueri nouit qui uel ipsam nouit, sin falsa, non debuit constantissimos commouere. sed uideamus quid ait Zeno: tale scilicet uisum comprehendi et percipi posse, quale cum falso non haberet signa communia. hocine te mouit, homo Platonice, ut omnibus uiribus ab spe discendi studiosos retraheres, ut totum negotium philosophandi adiuuante quodam etiam mentis ingemescendo torpore desererent?