Latin
Book 3
Augustine, Contra Academicos 3.21
Unproofread scanNot analysed yet
Tamen quod Zeno definiuit, quantum stulti possumus, discutiamus. id uisum ait posse comprehendi, quod sic appareret, ut falsum apparere non posset. manifestum est nihil aliud in perceptionem uenire. hoc et ego. inquit Arcesilas, uideo et hoc ipso doceo nihil percipi. non enim tale aliquid inueniri potest. fortasse abs te atque ab aliis stultis; at a sapiente cur non potest :quamquam et ipsi stulto nihil responderi posse arbitror, si tibi dicat, ut illo memorabili acumine tuo hanc ipsam Zenonis definitionem refellas et ostendas cani etiam falsam esse posse; quod si non potueris, hanc ipsam quam percipias habes. si autem refelleris. unde a percipiendo impediaris non habes. ego eam refelli posse non uideo et omnino uerissimam iudico. itaque cum eam scio, quamuis sim stultus, nonnihil scio. sed fac illam uersutiae tuae cedere. utar complexione securissima. aut enim uera est aut falsa. si uera, bene teneo; si falsa, potest aliquid percipi, etiamsi habeat communia signa cum falso. unde, inquit, potest? uerissime igitur Zeno definiuit nec ei quisquis uel in hoc consensit, errauit. an paruae laudis et sinceritatis definitionem putabimus, quae contra eos. qui erant aduersum perceptionem multa dicturi, cum designaret quale esset quod percipi posset, se ipsam talem esse monstrauit? ita comprehendibilibus rebus et definitio est et exemplum. utrum, ait, l'tiam ipsa uera sit nescio; sed quia est probabilis, ideo eam sequens ostendo nihil esse tale, quale illa expressit posse comprehendi. ostendis fortasse praeter ipsam et uides, ut arbitror, quid sequatur. quodsi etiam eius incerti sumus, nec ita nos deserit scientia. scimus enim aut ueram esse aut falsam; non igitur nihil scimus. quamquam numquam efficiet, ut ingratus sim, prorsus ego illam definitionem uerissimam iudico. aut enim possunt percipi et falsa, quod uehementius Academici timent et re uera absurdum est, aut nec ea possunt, quae sunt falsis simillima; unde illa definitio uera est. sed iam cetera uideamus.