# Contra Academicos 3.30

Augustine, Contra Academicos, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.30

Iam ergo ad eam partem ueniamus, in qua dubitare adhuc uidetur Alypius, et primo id ipsum perspiciamus quale sit. quod te acutissime atque cautissime mouet. nam si tot tantisque rationibus roboratam — hoc enim dixisti — Academicorum sententiam, qua eis placuit nihil scire sapientem, hoc tuum labefactat inuentum, quo cogimur confiteri multo esse probabilius sapientem scire sapientiam, magis est assensio cohibenda. hoc ipso enim ostenditur nihil quamlibet copiosissimis subtilissimisque argumentis posse suaderi, cui non ex parte contraria, si assit ingenium, non minus acriter uel fortasse acrius resistatur. eo fit, ut, cum sit uictus Academicus, uicerit.s o utinam uincatur! numquam efficiet quauis arte Pelasga, ut simul a Ille uictus uictorque discedat. certe nihil aliud inueniatur, quod aduersum ista dici possit, et ultro me uictum esse profiteor. non enim de gloria comparanda, sed de inuenienda ueritate tractamus. mihi satis est quoquo modo molem istam transcendere, quae intrantibus ad philosophiam sese opponit et nescio quibus receptaculis tenebras tegens talem esse philosophiam totam minatur nihilque in ea lucis inuentum iri sperare permittit. quid autem amplius desiderem, nihil habeo, si iam probabile est nonnihil scire sapientem. non enim alia causa ueri simile uidebatur eum assensionem sustinere debere, nisi quia erat ueri simile nihil posse conprehendi. quo sublato — percipit enim sapiens uel ipsam, ut iam conceditur, sapientiam — nulla iam causa remanebit, cur non assentiatur sapiens uel ipsi sapientiae. est enim sine dubitatione monstrosius sapientem non approbare sapientiam quam sapientem nescire sapientiam.

---

Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml.
