Latin
Book 3
Augustine, Contra Academicos 3.33
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hinc iam uultis me fortasse discedere. non sunt facile securissima relinquenda; cum uersutissimis hominibus agimus; morem tamen uobis geram. sed quid hic dicam? quid? quidnam ? illud nimirum uetus dicendum est, ubi et ipsi habent quod dicant. quid enim faciam, quem de castris meis foras truditis? num implorabo auxilia doctorum, cum quibus si superare nequeo, minus pudebit fortasse superari? iaciam igitur quibus uiribus possum fumosum quidem iam et scabrum sed, nisi fallor, ualidissimum telum: qui nihil approbat, nihil agit. o hominem rusticum! et ubi est probabile? ubi est ueri simile? hoc uolebatis. auditisne, ut sonent scuta Graecanica? exceptum est quod robustissimum quidem, sed qua manu iaculati sumus! et nihil mihi potentius isti mei suggerunt nec aliquid, ut uideo, uulneris fecimus. conuertam me ad ea, quae uilla et ager ministrat; onerant me potius maiora quam praeparant.