# Contra Academicos 3.34

Augustine, Contra Academicos, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.34

Nam cum otiosus diu cogitassem in isto rure, quonam modo possit istuc probabile aut ueri simile actus nostros ab errore defendere, primo uisum est mihi, ut solet uideri, cum ista uendebam, belle tectum et munitum, deinde ubi totum cautius circumspexi, uisus sum mihi uidisse unum aditum, qua in securos error inrueret. non solum enim puto eum errare, qui falsam uiam sequitur, sed etiam eum, qui ueram non sequitur. faciamus enim duos uiatores ad unum locum tendentes, quorum alter instituerit nulli credere, alter nimis credulus sit. uentum est ad aliquod biuium. hic ille credulus pastori, qui aderat, uel cuipiam rusticano: salue, frugi homo! dic quaeso, qua bene in illum locum pergatur. respondetur: si hac ibis, nihil errabis. et ille ad comitem: uerum dicit, hac eamus. ridet uir cautissimus et tam cito assensum facetissime inludit atque interea illo discedente in biuio figitur. et iam incipit uideri turpe cessare, cum ecce ex alio uiae cornu lautus quidam et urbanus equo insidens eminet et propinquare occipit. gratulatur iste, tum aduenienti et salutato indicat propositum, quaerit uiam, dicit etiam remansionis suae causam, quo beniuolentiorem reddat pastori eum praeferens. ille autem casu planus erat de his, quos samardocos iam uulgus uocat. tenuit suum morem homo pessimus etiam gratis. hac perge, ait; nam ego inde uenio. decepit atque abiit. sed quando iste deciperetur? non enim monstrationem istam tamquam ueram, inquit, approbo, sed quia est ueri similis, et hic otiosum esse nec honestum nec utile est; hac eam. interea ille, qui assentiendo errauit tam cito existimans uera esse uerba pastoris, in loco illo, quo tendebant, iam se reficiebat, iste autem non errans, si quidem probabile sequitur, circumiit siluas nescio quas nec iam cui locus ille notus sit, ad quem uenire proposuerat. inuenit. uere uobis dicam, cum ista cogitarem, risum tenere non potui, fieri per Academic-orum uerba nescio quo modo, ut erret ille, qui ueram uiam uel casu tenet, ille autem, qui per auios montes probabiliter ductus est nec petitam regionem inuenit, non uideatur errare. ut enim temerariam consensionem iure condemnem, facilius ambo errant, quam iste non errat. hinc iam aduersum ista uerba uigilantior ipsa facta hominum et mores considerare coepi. tum uero tam multa mihi et tam capitalia in istos uenerunt in mentem, ut iam non riderem sed partim stomacharer partim dolerem homines doctissimos et acutissimos in tanta scelera sententiarum et flagitia deuolutos.

---

Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml.
