# Contra Academicos 3.41

Augustine, Contra Academicos, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.41

Deinde in nostrum Tullium conflictio ista durauit iam plane saucia et ultimo spiritu Latinas litteras inflatura. nam nihil mihi uidetur inflatius quam tam multa copiosissime atque ornatissime dicere non ita sentientem. quibus tamen uentis faeneus ille Platonicus Antiochus satis, ut mihi uidetur, dissipatus atque dispersus est. nam Epicureorum greges in animis deliciosorum populorum aprica stabula posuerunt. quippe Antiochus, Philonis auditor, hominis, quantum arbitror, circumspectissimi, qui iam ueluti aperire cedentibus hostibus portas coeperat et ad Platonis auctoritatem Academiam legesque reuocare — quamquam et Metrodorus id antea facere temptauerat, qui primus dicitur esse confessus non directo placuisse Academicis nihil posse conprehendi, sed necessario contra Stoicos huius modi eos arma sumpsisse — igitur Antiochus, ut institueram dicere, auditis Philone Academico et Mnesarcho Stoico in Academiam ueterem quasi uacuam defensoribus et quasi nullo hoste securam uelut adiutor et ciuis inrepserat nescio quid inferens mali de Stoicorum cineribus, quod Platonis adyta uiolaret. sed huic arreptis iterum illis armis et Philo restitit, donec moreretur, et omnes eius reliquias Tullius noster oppressit se uiuo impatiens la befactari uel contaminari quidquid amauisset. adeo post illa tempora non longo interuallo omni peruicacia pertinaciaque demortua os illud Platonis. quod in philosophia purgatissimum est et lucidissimum, dimotis nubibus erroris emicuit maxime in Plotino, qui Platonicus philosophus ita eius similis iudicatus est, ut simul eos uixisse, tantum autem interest temporis, ut in hoc ille reuixisse putandus sit.

---

Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml.
