# Contra Academicos 3.45

Augustine, Contra Academicos, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.45

Hic ego, cum illi puerili quodam studio, quod Alypius responsurus non uidebatur, quasi fraudatos se uultu ostenderent: Inuidetis, inquam arridens, laudibus meis ? sed quoniam de Alypii constantia iam securus nihil eum timeo, ut uos quoque mihi gratias agatis, instruo uos aduersus illum, qui tantam intentionem uestrae exspectationis offendit. legite Academicos et, cum ibi uictorem — quid enim facilius ? — istarum nugarum Ciceronem inueneritis, cogatur iste a uobis hunc nostrum sermonem contra illa inuicta defendere. hanc tibi, Alypi, duram mercedem pro mea falsa laude restituo. — Hic cum arrisissent, finem tantae conflictionis — utrum firmissimum nescio — modestius tamen et citius, quam speraueram, fecimus.

---

Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml.
