# Contra Academicos 3.9

Augustine, Contra Academicos, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.9

Hoc est, inquam, Tuscum illud iurgium, quod dici solet, cum quaestioni intemtatae non eius solutio, sed alterius obiectio uidetur mederi. quod etiam poeta noster — ut me aliquantum Licentii auribus dedam — decenter in Bucolico carmine hoc rusticanum et plane pastoricium esse iudicauit, cum alter alterum interrogat, ubi caeli spatium non amplius quam tres ulnas pateat, ille autem quibus in terris inscripti nomina regum nascantur flores. quod quaeso, Alypi, ne in uilla nobis licere arbitreris. certe uel istae balneolae aliquam decoris gymnasiorum faciant recordationem; ad id. si placet, quod rogo, responde: uideturne tibi sapiens Academicorum scire sapientiam? — Ne uerba uerbis referendo, inquit, in longum eamus, uidetur uideri sibi scire. — Uidetur ergo, inquam, tibi nescire? non enim ego quaero, quid tibi uideatur uideri sapienti, sed utrum tibi uideatur sapiens scire sapientiam. potes, ut opinor, hic aut aiere aut negare. —s o utinam, inquit, aut ita mihi facile esset ut tibi aut ita tibi difficile ut mihi, nec tam molestus esses nec in his quidquam sperares. nam cum me interrogares, quid mihi de Academico sapiente uideatur, respondi uideri mihi, quod uideatur sibi scire sapientiam, ne aut temere me scire affirmarem aut illum non minus temere scire dicerem. — Pro magno, inquam, beneficio mihi obsecro concedas primo, ut ad id quod ego, non ad id quod tute interrogas respondere digneris, deinde ut spem meam, quam tibi non minus curae quam tuam esse scio, nunc paululum omittas — certe si Ille ista interrogatione decepero, cito transibo in tuam partem controuersiamque finiemus — postremo ut pulsa nescio qua sollicitudine, qua te tangi uideo, diligentius animaduertas, quo facile intellegas, quid mihi abs te responderi uelim. dixisti enim ideo te non aut aiere ant negare — quod utique faciendum est ad id quod rogo — ne temere te scire dicas quod nescis; quasi uero ego quid scias quaesierim et non quid tibi uideatur. itaque nunc idem planius — si tamen planius dici potest — interrogo: uideturne tibi scire sapientiam sapiens an non uidetur? — Si inueniri, inquit, sapiens, qualem ratio prodit. queat, potest uideri mihi scire sapientiam. — Ratio igitur, inquam, talem tibi prodit esse sapientem, qui sapientiam non ignoret; et recte istuc. non enim aliter decebat uideri tibi.

---

Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml.
